- ABABILO
- ABABILOaves ignotae, seu potius fabulosae, quarum mentio in Alcorani Surata, cui titulus est, Elepha.Eo enim anno, quo Mahometes natus est, Deum in Abyssinos, qui Meccham obsessuri venerant, immisisse infelix Auctor fingit, aves ababil, a quibus impetiti sint lapidibus exsigil, id est, ex luto praeduro in gehennae igne cocto eorumque nominibus inscriptis, quos ii lapides feriebant. Quae vero sint het aves Ababil, nondum constat inter doctos, neque vero constabit unquam. Asserit Said Ben Giabir, avem esie quae degit et pullos edit inter caelum et terram, rostro avis et caninis pedibus. At Achrama vult, avem esse viridem e mari ortam, cui caput sit leoninum. Et Ibnoabas, ut balsun, quae est ardeae species. Ibada vero Ben Musa, conicit essesturnos: Et Aisa, species hirundinum, quales in Mecchano Templo degunt. Quid si upupas voluerit, quas Hispani a Mauris, ut videtur, edocti abubillas appellant? quaerit Sam. Bochart. Hieroz Part. poster. l. 6. c. 14. vide quoque infra Abaseni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.